라틴어 문장 검색

quoniam, si omnia principia alicuius effectus semper se haberent uno modo, ex eis non posset fieri effectus, cum prius non esset;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:2)
sed in principio mundi, - quod est ens primum -, nulla est novitas possibilis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 27:3)
quod nullus artifex potest aliquid causare, concedere vel negare nisi ex principiis suae scientiae.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 43:2)
Item, omnis effectus naturalis novus aliquam requirit novitatem in suis immediatis principiis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:1)
Ideo secundum naturalem, cuius primum principium est natura, motus primus, quem nulla transmutatio praecedere potest, non potest esse novus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:5)
Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:6)
Quamvis enim proxima principia rerum generabilium transmutantur et quandoque sunt, et quandoque non sunt, primae tamen causae earum semper sunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:9)
ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -, non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius - sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 46:2)
Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 47:1)
Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 48:1)
Quomodo enim naturalis illud considerat quod ad sua principia non se extendunt?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:4)
Modus enim fiendi primi hominis alius est quam per generationem, nec debet esse mirabile alicui quod naturalis non potest illa considerare ad quae principia suae scientiae se non extendunt.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 50:3)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
Licet enim unus artifex non possit causare vel scire ex suis principiis veritates scientiarum aliorum artificum, non tamen eas negare debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:2)
quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION