라틴어 문장 검색

si enim illud diceres, improbe mentiri viderere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:9)
id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:4)
eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:3)
cuius consuetudinis atque instituti patres maioresque nostros non paenitebat tum cum P. Lentulus, is qui princeps senatus fuit, accusabat M'. Aquilium subscriptore C. Rutilio Rufo, aut cum P. Africanus, homo virtute, fortuna, gloria, rebus gestis amplissimus, posteaquam bis consul et censor fuerat, L. Cottam in iudicium vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:1)
Quae qualiacumque in me sunt - me enim ipsum paenitet quanta sint - , sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:4)
qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:1)
- penitet habent 401,5.8 441,8 GKRV, 428,7.14 GKV, 385,11 V, poenitere 451,10 GRV.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말368)
nec mentiris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:3)
num fingo, num mentior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:18)
cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 49:1)
ad magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem negant stupri esse et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:2)
quo modo autem, si naturalis esset ira, aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset per iram?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:4)
tanta vis fuit paenitendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 79:6)
sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 53:4)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION