라틴어 문장 검색

Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud peri- clitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 4:4)
"Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:14)
"Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:10)
"Quod aetatis sum, vobis approbatum me vixisse gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo manifestum homicidium perpetrari, nec vos, qui iureiurando astricti iudicatis, inductos servuli mendacio peierare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:3)
"Non patiar"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:2)
"Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:4)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est,
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:9)
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
"Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum,"
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:6)
At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:6)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
"Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:7)
cum creator in cruce patitur,
(ARCHIPOETA, I85)
malo diu pati ieiunium.
(ARCHIPOETA, I152)

SEARCH

MENU NAVIGATION