라틴어 문장 검색

quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis crimine teneri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 2:2)
Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 29장 1:3)
prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 1:2)
Parricidia et caedes a Claudio exorsus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:1)
sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:2)
Iunxit parricidio matris amitae necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:1)
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret dolo stupratam a se fateretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 2:1)
coniurati e uinculis triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato flagitiis omnibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 2:1)
hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:2)
e quibus plerosque post illum reos omnium criminum uidimus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:3)
equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:5)
cuius criminis occasione philosophos omnis urbe Italiaque summouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:5)
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 1:3)
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:1)
"mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION