라틴어 문장 검색

Atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae res deinceps multae consecutae sunt, sic post rerum nostrarum et communium gravissimos casus nihil ante epistulam Bruti mihi accidit quod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:3)
Volui id quidem efficere certe et capio magnum fructum, si quidem quod volui tanta in re consecutus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 4:2)
Laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere quantamque eis qui sint eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:2)
magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:2)
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 4:1)
Quam ille facile tali ingenio, diutius si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consecutus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:2)
summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 2:4)
hoc ille initio, consecutis multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장2)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:1)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
Qui si me audire voluisset, ut coeperat, honores quam opes consequi maluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:6)
Quamquam facienda mentio est, ut quidem mihi videtur, duorum adulescentium, qui si diutius vixissent magnam essent eloquentiae laudem consecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장3)
inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:3)
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION