라틴어 문장 검색

Nihil quippe in eo nostro opere laederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:19)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
quando nil quaerimus, nisi patere quod clausum est?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:3)
Et profecto nihil hoc verius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:5)
Si enim cum persuadetur aliud ut credatur, nil est ratione discutiendum, utrum ita scilicet credi oporteat vel non:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:3)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Ex qua profecto sententia, ne videlicet inutilis sit fides et expers meriti, patenter asserunt nil ad Catholicae fidei mysteria pertinens ratione investigandum esse, sed de omnibus auctoritati statim credendum esse, quantumcunque haec ab humana ratione remota esse videatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:1)
Quod nisi diligenter fuerit inspectum, nihil securitatis afferet quod fuerit superaedificatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:13)
Naturae corruptibiles jam non incommutabiles sunt, quia nil est unde factae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:6)
Quanto autem excellentia divinae naturae a caeteris quas condidit naturis, longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus, quibus satisfacere de ista valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:6)
Unde ipsum penitus cum rerum omnium naturas philosophi distinguerent, praetermittentes, quem nec ore disseri, nec mente concipi profitentur, sic eum a numero rerum excluserunt, quasi eum nihil esse astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:13)
Cum enim omnem rem aut substantiae, aut alicui aliorum generalissimorum subjiciant, utique et Deum si inter res ipsas comprehenderent, aut substantiis aut quantitatibus, aut caeterorum praedicamentorum melius connumerarent, qui nil omnino esse ex ipsis convincitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:14)
Sic intelligamus Deum, si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla mutatione sui mutabilia facientem, nihilque patientem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:4)
Ecce enim secundum ipsius Domini documentum, ut supra meminimus, testimonium Job eum solum proprie esse profiteri cogimur, quem penitus nihil esse constat, secundum illam saecularium disciplinam doctorum, quae omnium rerum, ut dictum est, naturas in decem praedicamenta distribuit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:1)
Nil quippe est sigillum quam aes ita formatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION