라틴어 문장 검색

Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
nec robustus erat curvi moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arva nec nova defodere in terram virgulta neque altis arboribus veteres decidere falcibus ramos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:3)
Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris umorem ponti magnasque e montibus undas, et quasi terreno quae corpore contineantur, at contra tenuis exponunt aeris auras et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis et solis flammam per caeli caerula pasci, quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum * * * ne volucri ritu flammarum moenia mundi diffugiant subito magnum per inane soluta et ne cetera consimili ratione sequantur neve ruant caeli tonitralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omnis inter permixtas rerum caelique ruinas corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nihil extet reliquiarum desertum praeter spatium et primordia caeca.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 27:1)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
saepe itaque inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:7)
caedere si quem ancipiti videas ferro procul arboris auctum, ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris det sonitum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:5)
' scilicet et fluvius qui visus maximus ei, qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens arbor homoque videtur et omnia de genere omni maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit, cum tamen omnia cum caelo terraque marique nil sint ad summam summai totius omnem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:10)
arboribus primum certis gravis umbra tributa usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:6)
est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:7)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
quibus soporatis ex arbore caprifico quae castris erat proxima signum Romanis dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 39:2)
Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 14:1)
tunc est Venus laeta, et pulchra virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:2)
ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris vero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra vite arboreve sit natum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION