라틴어 문장 검색

etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 378:1)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
Manlius Volso L. Furius Purpurio patricii, plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 486:2)
sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 487:2)
eum sibi te abdicato patre in locum tuum substituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 126:2)
Cornelii Dolabellae contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret pontifex magistratu sese abdicare iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:2)
nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 43)
cesso magnufice patricieque amicirier atque ita ero meo ire advorsum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 610)
plurimos, etiam, fortes viros, qui sese magistratu aut jam abdicaverant, aut propediem abdicare cogerentur, ob illorum oculos posuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.47)
et ideo ter innocentem abdicatum, quia filius abdicantis non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 184:2)
unum abdicat, adoptio tres abdicatura est.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 16:12)
quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 52:2)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
si paruero abdicabor, si non paruero abdicabor.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 2:6)
perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si non abdicor.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.27)

SEARCH

MENU NAVIGATION