라틴어 문장 검색

Anno autem regni eius XXIII, Aetius uir inlustris, qui et patricius fuit, tertium cum Simmacho gessit consulatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.4)
Nec multo post Ualentinianus ab Aetii patricii, quem occiderat, satellitibus interimitur, anno imperii Marciani VIo, cum quo simul Hesperium concidit regnum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:13)
Dein turbatam incursione gentilium prouinciam uidens, et monasteriis quoque periculum inminere praeuidens, dimissis ordinate omnibus nauigauit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio uel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latineaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus diem clausit ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:8)
Cuius corpus idem Ercunualdus patricius accipiens, seruauit in porticu quodam ecclesiae, quam in uilla sua, cui nomen est Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:9)
Non ego divitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis avo:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 118)
Sic veteris sedes incoluistis avi.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1012)
fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 12)
gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 124)
tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis;
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 58)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 67:1)
patres certe ab honore, patriciique progenies eorum appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 92:3)
inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 335:2)
et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se haud facile habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 337:2)
qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 361:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION