라틴어 문장 검색

Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 211:2)
et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque ut rex ab senatu appellaretur misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:3)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 426:1)
haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem, habebam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 446:2)
Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant quam ipsorum odiis inter se accensae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 297:1)
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 366:1)
quoniam reum eius facti nescit qui siet, paternum servom sui participat consili, dat eam puellam ei servo exponendam ad necem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 310)
nam et venit et is in proximo hic devertitur apud suom paternum hospitem, lepidum senem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 130)
Paterna oportet filio reddi bona.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2229)
Audin tu, patrue?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 372)
dic, in ensiculo quid nomen est paternum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4270)
Certo enim mihi paternae vocis sonitus auris accidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 236)
is rem paternam me adiutrice perdidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, PROLOGVS12)

SEARCH

MENU NAVIGATION