라틴어 문장 검색

itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes obsiderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 282:2)
alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 303:1)
is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 404:1)
agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 526:4)
dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse quia sine capite multitudo fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis consensu quam communi consilio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 547:1)
is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas, insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, hicine est inquit, ruptor foederis humani violatorque gentium iuris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 204:1)
quo pavore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 210:3)
trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 231:2)
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 246:1)
etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pavor degravant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 368:4)
ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe iteratus prodidit pavorem animorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:2)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
tantusque ab imprudentia eventus utraque castra tenuit pavor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos reciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 420:2)
quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit fugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 421:2)
a quibus cum custodes trucidarentur, cetera repentino pavore oppressa in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 681:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION