라틴어 문장 검색

certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 51:5)
quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:10)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:5)
Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:12)
ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:5)
pecunia uti ex aerario Pompeio detur.
(카이사르, 내란기, 1권 6:10)
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamque Pompeio ex senatusconsulto proferendam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
(카이사르, 내란기, 1권 14:1)
Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:3)
Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit;
(카이사르, 내란기, 1권 39:4)
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.
(카이사르, 내란기, 1권 87:3)
Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit;
(카이사르, 내란기, 2권 18:4)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit;
(카이사르, 내란기, 2권 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION