라틴어 문장 검색

tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:1)
scuto vobis magis quam gladio opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 581:1)
pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter resistentibus Volscis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 776:1)
dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:1)
ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 411:2)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)
tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti facerent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 71:1)
pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:2)
ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 93:1)
oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in adversum subissent, primo incerti restitere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 237:1)
quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, provocat per interpretem unum ex Romanis qui secum ferro decernat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:2)
evaserant media castra, cum superscandens vigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit sonitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 402:1)
tantumque fugae ac formidinis fuit ut ad quadraginta milia scutorum - nequaquam tot caesis - et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad centum septuaginta ad consulem deferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION