라틴어 문장 검색

aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:2)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
castris ponendis incompositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes quod peditum fuit circumvenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 459:2)
postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus credo ego vos audisse, milites inquit, quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 482:1)
Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 229:1)
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 254:1)
sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum circumventum scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 264:1)
cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:1)
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 473:3)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
et, ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, ubi ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus circumventi caesique ad unum omnes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 580:1)
ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 28:4)
non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 36:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION