라틴어 문장 검색

Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent, habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 460:2)
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 35:1)
magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:1)
re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut si qui per agros palati essent redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 331:1)
sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:3)
id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 372:1)
non institere perculsis hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 342:3)
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 362:2)
percunctarentur ipsos Maronitas, haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 401:2)
interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, sollicitandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 411:1)
Liguribus adeo improvisa res fuit ut perinde ac si insidiis circumventi forent trepidarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 331:1)
quos cum et paucitas sua et multitudo hostium et improvisa res terruisset, prope sine certamine capiuntur castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 372:1)
Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 448:1)
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 471:1)
mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise aggressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 560:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION