라틴어 문장 검색

isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장10)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장8)
atque illa 'occidat' inquit, 'dum imperet.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장9)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장11)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)
suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장6)
aderat filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui viderat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장5)
occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 2:2)
quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire adfirmant.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:1)
introitus in urbem trucidatis tot milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant formidolosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장4)
occidi Othonem posse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장6)
patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION