라틴어 문장 검색

sin aut vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:8)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
ipse autem nihil ex virtute perdit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:21)
At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cavernas, aut per circundationes nivis et glaciei, haberi potest:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:5)
Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:5)
Quo magis cavendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:19)
Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:26)
Perdidit seipsum Galba eo dicto, legi a se militem, non emi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:5)
Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 24:3)
Celeritas nimia et affectata negotia, ut plurimum, perdit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:2)
Quod prudentiae genus spurium negotia prorsus perdit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:20)
Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:11)
Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:21)
Atque illud magis tritum quam verum, quod nervi belli sint pecuniae, si desint nervi lacertorum in gente molli et effoeminata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:14)
Atque e contra principes quo dominantur in gentes animosas et martias norint illi satis vires suas, si sibi alias non desint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION