라틴어 문장 검색

eius bona, quem ad modum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine contra leges Calactinorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 373)
Sed etsi magna cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab oculis et fori et curiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:4)
nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:5)
erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce praedia possidere audio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 3:1)
tria praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie possidet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 1:5)
patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim expulistis, patrimonium meum possidetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 3:2)
magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem paternus maternusque sanguis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:3)
Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:4)
in hac enim causa cum viderent illos amplissimam pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:1)
de tribus et decem fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 2:3)
cur quae reliqua sunt iste T. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:5)
praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:1)
si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:14)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)
fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION