라틴어 문장 검색

Antiochum, cui priusquam hostem cerneret satis omnia permunita et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 199:1)
postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis effundebatur, timor incessit Livium ne et auxiliares circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 182:1)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)
Ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam voluisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 108:1)
nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 646:1)
ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam pertracto multis obiectis probis diem dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 90:1)
postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 98:2)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam, propterea ornatus in novom incessi modum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol61)
vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1189)
Optume eccum incedit ad me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1201)
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 356)
Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit, si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 359)
ut tu incedis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3237)
illuc sis vide, ut incedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION