라틴어 문장 검색

Sed in muliebri corpore hunc humorem calore siccante fit inopia pilorum, et ideo in corpore sexus huius manet continuus splendor et levitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:3)
Nam quod pilis, ut viri, non obsidentur, inopia caloris est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:3)
Calor est enim qui pilos creat, unde et eunuchis desunt, quorum naturam nullus negaverit frigidiorem viris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:4)
Et alios enim in arte tibi socios et ipsum te audivi saepe dicentem cerebro non inesse sensum, sed ut ossa, ut dentes, ut capillos, ita et cerebrum esse sine sensu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 8:3)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:1)
Et sicut sectio capillorum nihil doloris ingerit, ita, si secetur vel dens vel os seu adeps seu cerebrum seu medulla, aberit omnis sensus doloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:2)
Sed videmus, inquies, tormentis affici quibus sectantur ossa, torqueri homines et dolore dentium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:1)
nuda iam crate fluentes Invadunt clypeos, curvataque cuspide pile, Et scabros nigrae morsu rubiginis enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:51)
Summi tunc munera pili Laelius, emeritique gerens insignia doni, Servati civis referentem praemia quercum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:43)
Te quoque si superi titulis accedere nostris Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:17)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
atque oscula figens, Truncavitque caput, compressaque dentibus ora Laxavit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION