라틴어 문장 검색

odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:2)
et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 239:4)
malos odisse, publica vice commoveri, ultum ire scelera et iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:5)
non immo oderit reum verba aucupantem et anxium de fama ingenii, et cui esse diserto vacet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:2)
hoc quosdam , hoc odimus, hoc intelligimus, hic est saepe pro omnibus verbis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:4)
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:2)
postea vero quam proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum . ille tamen, qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur, non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii affluentia potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 179:1)
Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장3)
neque studere neque odisse, sed minume irasci decet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장27)
metum ab scelere suo ad ignaviam vestram transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장26)
hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:5)
Necesse est aut imiteris aut oderis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:4)
Plures computant quam oderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:7)
Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:4)
id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION