라틴어 문장 검색

diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 642)
ipse autem caeca mentem caligine Theseus consitus oblito dimisit pectore cuncta quae mandata prius constanti mente tenebat, dulcia nec maesto sustollens signa parenti sospitem Erechtheum se ostendit visere portum namque ferunt olim, classi cum moenia divae linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, talia complexum iuveni mandata dedisse:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 6:2)
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat anxia in adsiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecit amissum credens immiti Thesea fato.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 8:2)
In summo custos Tarpeie Manlius arcis stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:1)
regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:20)
Et cum ad hunc portum vel nulli vel pauci, et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace vivatur. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:22)
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:30)
caue ne portus occupet alter,ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0619)
ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,quid prius inlustrem saturis musaque pedestri?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장10)
si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:9)
Quapropter, quia vitae multum iam spatium transivimus fluctuando et navis nostra nunc procellarum concussa turbine, nunc scopulorum inlisionibus perforata est, quam primum licet, quasi quemdam portum secreta ruris intremus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:1)
Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:5)
Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:18)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)
Hace ab Alexandrinis sacerdotibus papaque Athanasio et postea Petro, qui persecutionem Arrianae hereseos declinantes quasi ad tutissimum communionis suae portum Roman confugerant, vitam beati Antonii adhuc tune viventis monasteriaque in Thebaide Pachumii et virginum ae viduarum didicit disciplinam nee erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION