라틴어 문장 검색

ad portum igitur profectī sunt ut nāvem quaererent quae ad Italiam discessūra erat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit37)
"Lunai portum, est operae, cognoscite, cives"
(페르시우스, 풍자, satire 65)
Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:29)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)
Immo inquit Giton persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:13)
Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:17)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:9)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
Habebit hic portus, et iam habet nomen auctoris, eritque vel maxime salutaris;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:4)
Colit studia, studiosos amat fovet provehit, multorum qui aliqua componunt portus sinus gremium, omnium exemplum, ipsarum denique litterarum iam senescentium reductor ac reformator.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION