라틴어 문장 검색

neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, mari hostes potiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 160:2)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
castris hostes potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:2)
simul aut, si successisset coeptis, erecturum se adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma contemptum sui dempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 549:1)
potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 622:1)
castris praedaque victor potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 14:2)
Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum duo milia equitum invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:1)
anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:1)
eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 423:2)
Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium fratrem ad eum mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 501:1)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse, quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 179:1)
itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:1)
qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 153:1)
ita urbe potitur consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION