라틴어 문장 검색

legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat legatione, ut fama ferebat, populi iudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 674:1)
- hac legatione decreta necdum missa omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 56:1)
quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 87:2)
itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana atque irrita legatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 90:1)
tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 102:2)
dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 106:1)
praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 169:1)
ceterum haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 169:2)
dum Hannibal citra flumen legationibus Gallorum audiendis moratus traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 498:1)
in eam legationem - legatos enim mitti placuit-Q. Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt quam priore consulatu litterae moverant ab senatu missae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 682:1)
haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 66:1)
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 76:1)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)
haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 268:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION