라틴어 문장 검색

ipse forma decorus et armis equisque in patrium nostrumque morem exercitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장3)
nunc iuvenem nobilem dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장2)
suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장3)
et Calpurnia inlustris femina pervertitur, quia formam eius laudaverat princeps, nulla libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra ultima stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장5)
interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida in eluvie spirantem ac vitae manifestam advertere pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant vulnus, agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et casu in urbem Artaxata ferunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장7)
nec forma aetas opes multum distabant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장7)
tum formam futuri principatus praescripsit, ea maxime declinans quorum recens flagrabat invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장3)
ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus poteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장4)
Varie habita ac saepe mutata eius rei forma.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장1)
quippe mater eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장5)
Otho sive amore incautus laudare formam elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장1)
his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장3)
formam scilicet displicere et triumphalis avos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장3)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)
ii dies ac noctes plausibus personare, formam principis vocemque deum vocabulis appellantes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION