라틴어 문장 검색

Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum.
(세네카, 행복론, Liber VI 59:1)
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 64:2)
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ?
(세네카, De Providentia, book 1 29:1)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
" Navigabo, nisi si quid inciderit " et " Praetor fiam, nisi si quid obstiterit " et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid inter- venerit."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 119:2)
Itaque id evenit quod in comitiis, in quibus eos factos esse praetores idem qui fecere mirantur, cum se mobilis favor circumegit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 6:2)
Deinde ad alterum praetorem eduxi et ingrati postulaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:5)
Iam aput praetorem urbanum curatorem ei petebam;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:6)
Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.12)
Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.2)
quis credit ista concupisse meretricem uel fecisse praetorem?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.12)
Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.27)
seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.48)
Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:13)
Praetor ab Illyricis venit modo, Cynthia, terris, maxima praeda tibi, maxima cura mihi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION