라틴어 문장 검색

Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:1)
Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissume labitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:1)
Atque etiam Xenophon paucioribus verbis eadem fere peccat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 31:1)
in his si qui erraverunt, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:10)
sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam esse rationem quam tanta cum pernicie datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:2)
Invita in hoc loco versatur oratio, videtur enim auctoritatem adferre peccandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 86:1)
Quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 35:8)
Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:3)
Alter locus erat cautionis, ne benignitas maior esset quam facultates, quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod iniuriosi sunt in proximos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:1)
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:10)
Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihilo plus sibi licere putet peccare, quam si non haberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:8)
Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 51:3)
Sed utilitatis specie in re publica saepissime peccatur, ut in Corinthi disturbatione nostri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 57:1)
Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, et, quia semper est honestum virum bonum esse, semper est utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:2)
Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION