라틴어 문장 검색

coegi tollere et adieci sublato pondera malo impediique oneris pariter gravitate moraque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:21)
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant - pluribus exemplis scripta fuisse reor - nunc precor ut vivant et non ignava legentem otia delectent admoneantque mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 79)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:6)
Hinc progressus fabellam nonnulli quacumque ratione tuentur atque autumant oecologicas quaestiones per nova technica tantum expediri instrumenta, sublatis ethicis considerationibus necessariisque omnino mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 77:2)
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum gignere, si fas est humanos tendere sensus usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque praevenit antiquos, et principium super ipsum eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 383)
haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.67)
sublatus inde fortior lugubre in antrum truditur, ne liber usus luminis animaret altum spiritum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.74)
amor coronae paene praevenit trucem lictoris artem sponte nudas offerens costas bisulcis exsecandas ungulis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.123)
"sublatus inde caelum adusque tollitur et prosperatum dulce delectat Deum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1135)
sensum doloris mors cita praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis39)
Quia paulum vobis accessit pecuniae, Sublati animi sunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 5113)
" Talibus Othryadae dictis et numine divom in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:14)
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
cessi, et sublato montes genitore petivi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION