라틴어 문장 검색

Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.6)
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)
iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 572:1)
tune omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha6)
quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactam esse constat et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 142:2)
cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 297:1)
locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 333:1)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)
commercio eorum Hispani, imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 120:2)
plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:2)
ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 68:2)
ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 702:2)
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 361)
Ah, nimium pretiosa es operaria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 176)
Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 268)

SEARCH

MENU NAVIGATION