라틴어 문장 검색

Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 19:4)
Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:1)
Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)
postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:2)
- Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:1)
Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:3)
Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 7:1)
Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse, nunc vero jam explorata esse;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 36:7)
Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:6)
subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 23:4)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 6:4)
Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans, subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:1)
Febris autem quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 9:4)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, vel distentio nervorum, vel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 17:2)
Si ora venarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem, aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION