라틴어 문장 검색

Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:11)
Indagavi in litteris illis, multis modis dictum, quod sit Filius in forma Patris non rapinam arbitratus esse coaequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia "semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:15)
Nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cui est ille Dominus. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:11)
Quippe servus quascumque domini conditiones accepit, acceptas servare convenit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:10)
Ex quo, domina mater, misericordie uestre gratiam promerui, semper uobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius seruus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:2)
Non olim ciuile nefas, non Cesaris arma, Non pueri regis animum, non federa regni, Non mortis seruile genus seruosque probasset Magnus et exanimis, truncatus, nudus honore Funeris, in nuda solus iacuisset harena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:7)
Sic liber seruit ut seruos liberet, imum Summa petunt ut sic ascendant infima summum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:8)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:147)
Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
Nec dubitandum est, cum tot capitaneis primis non paucos adfuisse sequaces et inferiores, servos et ancillas, nuptas et innuptas, cujusque ordinis viros et mulieres.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:1)
«Ego sum Ambrosius, Mediolanensium episcopus, servus Christi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:16)
Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 48:3)
«Qui servo suo et fideli Moysi contulit [0554C] benedictionem et gratiam, ejusdem benedictionibus Dei viventis replearis, et gratiam in oculis ejus invenias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION