라틴어 문장 검색

apparebatque omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore, non privati iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 611:2)
contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 617:1)
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
exspectate, dum consul aut dictator fiat, quem privatum viribus et audacia regnantem videtis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 136:3)
non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 193:1)
privatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 224:3)
et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:4)
cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo, fons omnis publici privatique est iuris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 364:1)
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:3)
nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 399:2)
curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 408:1)
quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:3)
quae si in rege tum aut in filio regis ferenda non fuerint, quem eadem laturum in tot privatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 417:1)
neque se videre qui sibi minus privato ad contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 418:2)
qui privati fasces et regium imperium habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 420:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION