라틴어 문장 검색

nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod plerique ignari etiam conscios impediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장4)
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
Quin et Tiridaten per Medos extrema Armeniae intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque ipse legionibus citis abire procul ac spem belli amittere subegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장1)
Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장1)
sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장5)
sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장3)
At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장1)
dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmine auditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장3)
senatus et primores in incerto erant procul an coram atrocior haberetur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장7)
sed procul gravitas morum aut voluptatum parsimonia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장5)
cui enim ignaram fuisse saevitiam Neronis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장4)
hortantibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장2)
quaedam vero procul arceantur ut iam oblitterata et olentia:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:1)
caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, a cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 4:1)
vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION