라틴어 문장 검색

ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 54:1)
igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 111:1)
postremo asseres ferreo unco praefixi - harpagones vocat miles - ex Punicis navibus inici in Romanas coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 125:1)
et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 411:1)
ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 515:1)
africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompei patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 609:1)
ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 9:1)
caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:2)
inde agitari de Oreo oppugnando coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:1)
neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 136:1)
inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam, ut bellum cum Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum mitteret secum auxilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 502:1)
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 31:1)
ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 485:2)
cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 216:2)
redierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 481:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION