라틴어 문장 검색

Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:5)
Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:17)
multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, vel quod res omnis timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:6)
nihil est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:3)
neque infitiabor, aliquem ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 7:1)
nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:3)
hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 45:1)
at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 119:2)
quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:4)
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 168:2)
sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 218:3)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION