라틴어 문장 검색

ex Gallia legiones quae sub C. Laelio fuerant ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et qui in Sicilia esset dimitti exercitum, et classem quae ibi esset Romam reduceret M. Sempronius propraetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 427:2)
sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi - perpauci autem supererant - cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 411:1)
Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 54장1)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli possent, Laevinus iussisset, maneant immo inquit Marcellus ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus ut victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 434:1)
si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 430:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION