라틴어 문장 검색

nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:4)
et quia dextera Domini protegente, ad ueram et apostolicam fidem sit conuersus, sperans, sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de futuro conregnare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.9)
Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia uocabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:1)
altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.8)
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obvia nudato, Delia, curre pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 340)
illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae23)
miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant, ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 289:1)
nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater voltusque et os eius spectaculo esset eminente animo patrio inter publicae poenae ministerium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 49:2)
avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem volneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:5)
qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, victam legem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:2)
An deum aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 303:3)
et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se iudicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 213:2)
postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 394:1)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 443:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION