라틴어 문장 검색

Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)
Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)
Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:6)
cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:7)
"Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:28)
Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII6)
Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi intervenisset deum miseratio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 4:1)
ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit accidere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:10)
at cum splendida quae constant opposta fuerunt densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:4)
iamne vides igitur quam puncto tempore imago aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:5)
nunc igitur si quadratum temptamus et id nos commovet in tenebris, in luci quae poterit res accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:2)
dico animo nostro primum simulacra meandi accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:3)
neque enim facere incipit ullam rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION