라틴어 문장 검색

neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 67:5)
Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro aequitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 82:3)
Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 84:3)
Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:3)
Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:4)
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:3)
danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:2)
Sed potest eadem esse prudentiae definitio, de qua principio diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:1)
Itaque, quae erant prudentiae propria, suo loco dicta sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 184:3)
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:1)
Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam σοφίαν Graeci vocant - prudentiam enim, quam Graeci φρόνησιν dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:2)
Ita illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad hominum utilitatem suam prudentiam intellegentiamque potissimum conferunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:3)
[Etenim cognitionem prudentiamque sequetur considerata actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:2)
Etenim virtus omnis tribus in rebus fere vertitur, quarum una est in perspiciendo, quid in quaque re verum sincerumque sit, quid consentaneum cuique, quid consequens, ex quo quaeque gignantur, quae cuiusque rei causa sit, alterum cohibere motus animi turbatos, quos Graeci πάθη nominant, appetitionesque, quas illi ὁρμάσ, oboedientes efficere rationi, tertium iis, quibuscum congregemur, uti moderate et scienter, quorum studiis ea, quae natura desiderat, expleta cumulataque habeamus, per eosdemque, si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque eos, qui nocere nobis conati sint, tantaque poena afficiamus, quantam aequitas humanitasque patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION