라틴어 문장 검색

Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:4)
emam aedificabo, credam exigam, honores geram, tum deinde lassam et plenam senectutem in otium referam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:5)
sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:3)
Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 2:3)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
Sciat se venisse, ubi Luctus et ultrices posuere cubilia curae Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 3:4)
subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:11)
Haec non cogitat ille, qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:2)
sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:3)
Senectus enim insanabilis morbus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:4)
Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:1)
subeunt morbi tristisque senectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:2)
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:4)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION