라틴어 문장 검색

Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.26)
Non te pudet, Popili?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.11)
Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.11)
potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.52)
exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.61)
Bene habet, pudendi regis excisa est domus.
(세네카, Hercules Furens 15:15)
uterque tacitus ora pudibunda obtegit furtimque lacrimas fundit, in tantis malis quid est pudendum?
(세네카, Hercules Furens 17:33)
illa te, Alcide, vocat, facere innocentes terra quae superos solet.
(세네카, Hercules Furens 20:17)
ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:12)
Mors innocentes sola deceptos facit.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:43)
sed et illa fugiet turba tam diras manus, invicte coniunx, innocens animus mihi, scelesta manus est.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:44)
pudet auctoris, non morte dolet:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:2)
Quae causa pellat, innocens mulier rogat.
(세네카, 메데아 4:29)
tibi innocens sit quisquis est pro te nocens.
(세네카, 메데아 8:38)
Ingrata vita est cuius acceptae pudet.
(세네카, 메데아 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION