라틴어 문장 검색

atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 99:1)
et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 125:3)
nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 129:2)
verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:2)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 200:3)
est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:1)
honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:2)
quoniam duae formae sint matrimoniorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 156:4)
formas certas, ut Quot sint species rerum publicarum, quas tris accepimus, quae populi, quae paucorum, quae unius potestate regerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 157:3)
vel, ut laudanda, quae pecuniam suam pluribus largitur, ita, quae formam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:5)
sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem (quemadmodum a Xenophonte traditur) Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit Ennius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 83:1)
alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 178:1)
illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:2)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION