라틴어 문장 검색

quae propius subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora in puppim statuebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 440:1)
scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 487:2)
in quam rem cum neque hominum satis, nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 488:1)
tecta hostis incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 491:2)
si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 492:1)
senatum postero die habuerunt de remigum supplemento;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 495:1)
Itaque classes si habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 501:1)
ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 509:2)
et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 543:1)
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:1)
ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 660:1)
secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 702:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 314:1)
desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION