라틴어 문장 검색

Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:4)
Quaestio quasnam habet partis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:7)
P. Tu loco quidem quaeris, sed plenius quod vis explicabitur, cum ad orationis ipsius quaestionumque rationem venero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 1:4)
cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:3)
Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum - tot sunt enim motus genera, partes plures generum singulorum - omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:7)
Est enim narratio praeteritarum rerum aut praesentium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 3:5)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
P. Quattuor eius partis esse, quarum prima et postrema ad motum animi valet - is enim est initiis et perorationibus concitandus - secunda narratio et tertia confirmatio fidem facit orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:2)
quaeque mox de narratione dilucida dicentur, eadem etiam huc poterunt recte transferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 3:3)
C. Quid, in narratione quae tandem observanda sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:1)
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:2)
ergo ad dilucide narrandum eadem illa superiora explanandi et inlustrandi praecepta repetemus, in quibus sit brevitas ea quae saepissime in narratione laudatur, de qua supra dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:1)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
Veri similia reperientur ex partibus et quasi membris narrationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:3)
saepe etiam quaestionibus resistendum est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam verum infitiando dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION