라틴어 문장 검색

cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur, reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne minor inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:2)
ac de hoc quoque consuluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:8)
tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 2:1)
Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi forent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 2:1)
quod uero Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in senatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:3)
Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque uersu:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 1:1)
sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges respondit et atrocissime exercuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:1)
haruspices secreto ac sine testibus consuli uetuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 1:2)
queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 31장 1:1)
inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:1)
sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem omnem petit, deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 2:1)
consulenti quoque de genitura sua Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 2:5)
in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 3:1)
libertinos, qui se pro equitibus R. agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 1:4)
tantum praeterea adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit, abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION