라틴어 문장 검색

qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat nec magis e parvis et levibus ex elementis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:10)
'si homo est, animal est mortale rationis particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri <nec> disputari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:6)
Hoc nec gravior exstitit quisquam nec callidior nec temperatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:2)
Non redderes, neque de illo quicquam neque emeres neque venderes, nec qui deterior esset faceres copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2134)
prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
(아풀레이우스, 변명 93:6)
illud quidem non muto, quod ei quem me occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:6)
sed si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 11 5:3)
quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 124)
Charmides Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 21)
talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:4)
quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 6:3)
Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erecta discretum celsitudine) concremarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 3:1)
Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, a die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:3)
Neque circumcisio quicquam valet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 2:9)
Cum a muliere, inquit, quadam tribuni plebis adversum eum aditi, in Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum qui missus erat redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION