라틴어 문장 검색

eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio, missus ad firmandum praesidio saltum qui super Tarracinam in artas coactus fauces imminent mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in agrum Romanum posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 186:1)
ad duo milia ferme effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste insessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 196:1)
qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, se esse rati praesidio excessere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:1)
Fabius quoque movit castra transgressusque saltum super loco alto ac munito consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 210:1)
vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 226:1)
igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum castulonensem est progressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 240:1)
sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 243:1)
Hannibal, vastata Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clusus, sarmentis ad cornua bourn alligatis et incensis praesidium Romanorum quod Calliculam insidebat fugavit et sic transgressus est saltum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha10)
nec quicquam raptim aut forte temere egeritis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 26:2)
vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum consulendumque de integro censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 270:1)
Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:1)
nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 311:1)
pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 357:2)
dat qui prosequantur, itinera cum cura demonstrent, quae loca quosque saltus aut Romanus aut hostes teneant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 447:1)
id quamquam haud modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super Tifata se recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 496:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION