라틴어 문장 검색

his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
haec una inter Pyrenaeum et Gadis statio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 623:4)
multae stationes pavore atque fuga desertae sunt relictique muri, cum qua cuique erat proximum desiluissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 629:2)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita, intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 648:2)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)
ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme omnia Romanis secunda fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 28:1)
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:5)
ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad consulem refert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 240:1)
pro castris equitum stationes habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 284:2)
ipse expedites qui pridie stationes hostium pepulerant ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 293:2)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 397:1)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION