라틴어 문장 검색

numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 223)
quid illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 227)
E. Atque eximam mulierem pretio?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 449)
malum postremo omne ad lenonem reccidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 668)
Spes bona, obsecro, subventa mihi, exime ex hoc miseram metu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 413)
est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat, miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 481)
non enim possum quin revortar, quin loquar, quin edissertem eramque ex maerore eximam, bene facta maiorum meum exaugeam atque illam augeam insperato opportuno bono:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 123)
si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장12)
(ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere, sed cum expenduntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장14)
Id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis *κατακεκαύμενη nominatur, et si quae eiusdem modi sunt locorum proprietates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장10)
sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장2)
Sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in opere faciliter tractantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장8)
cum aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed aestate eximantur et iacentia permaneant in locis patentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장23)
ex his unus in aquam demittatur, postea ex aqua eximatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장27)
Item rubricae copiosae multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 7장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION